SCARAMANGA seu UM

SCARAMANGA seu UM
SCARAMANGA, seu UM
apud Luithprandum in Legat. l. 6. c. 5. ubi de donativis, ab Imperatore Constantinopolitano, in Sabbato ante Dominicam Palmarum, distribui solitis: Patriciorum deinde ordo secutus et duodecim numismatum libris cum scaramanga una donatus; vestis est crassa, quam viri militares gestare consuevêre, supra vestes alias interiores, ad arcendas pluvias, nives, gelu, coetera denique aeris incommoda, uti Leunclavius exponit in Pandecte Turcico num. 17. ex Theodoro Zygomala: adeoque paenula vel pallii genus. Vide Pachymerem l. 12. c. 11. et 15. aliosque Auctores Io. Meursio et Car. du Fresne in Glossar. laudatos.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • VESTIS — primi hominis innocentia fuit, cui postquam iniquitas successit, vidit se nudum esse, et consutis foliis fecit sibi subligacula, Genes. c. 3. v. 7. ut sic membris minime honestis honorem circumponeret, prout loquitur Paulus 1. Corinth. c. 12. v.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”